Digitized by the Internet Archive in 2016

https://archive.org/details/theoriasystemati1185agar

^ l (Kx^

a XA^’

THEORIA SYSTEMATIS PLANTARUM:

ACCEDIT

FAMILIARUM PIIANEROGAMARUM

IS SEIIIES MTULILES DISPOSITIO,

SECUNDUM

STRUCTUR,^ KORMAS ET EVOLUTIOSIS GRADUS INSTITUTA.

AUCTOEE

JACOB. GEORG. AGARDH,

BOTANIC. IN ACADEM. LUNDENSI PROFESSORE.

YORK

SUTANICAL

UARHEW

CUM TAB. xxvm EX OFFICIN. LITHOGR. CRONHOLMIANA.

0 rx -r A 1 Q

- - - !j ^

< ' o \ V' \

^ . I ; r ( * 0 V I ^ j * *

LUNH^ APUD C. W. K. ULEERUl’.-

LIPSIjE apud T. O. WEIGEL. i PARISIIS APUD V. MASSON. LONDINI APUD W. PAMPLIN.

MDCCCLVm.

/gsz

DUPLICATA DE LA BIBLIOTHEQUE DU OONSEUVATOIRE BOTANIQUE DE QENEVE VENDU EK 1922

.A3.5

Res ardaa, vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obscuris lucem, dubiis fidem, omnibus vero naturam et naturae suae omnia.

Plin. Hist. Natur.

LUND^, TYPIS BERLINGIANIS, MDCCCLVIII.

yoiiK

Justa est querela, quicumque novus prodeat de Algis liber, suam et pro- priam harum plantarum afferre dispositionem, ut eadem res in aliis Syste- matis ad ordines longe alios referatur, et, qui ordo in alio Systemate na- turalis statuatur, idem dissolvatur in aliis. Cujus rei causam eam reperire sibi visi sunt, quod manca adhuc esset et inchoata harum plantarum cog- nitio.

Sed videndum est, ne haec causa non sola sit. Si enim Algologi, quum Algarum quoddam genus mque bene omnes cognitum habeant, idem genus alius ad aliam familiam referunt: si plerique eorum, quorum in Algarum cognitione versantur studia, Vaucheriam, quum ea sit fructificatione, qum a Siphoneis aliquantum discrepet, tamen cum his plantis proxima affinitate conjungi existimant, eandem vero alii propter illam fructus differentiam ad longe diversam Algarum seriem referunt; si, quae Alg® ea sint simplicitate ut ex una constent cellula, eas alii suum et proprium ordinem efficere vo- lunt, alii ad multos et longe diversos ordines pertinere statuunt: item si Calli- thamiiium, Ceramium, Spyridiam, Wrangeliam, Polysiphoniam, cet., quod toto habitu inter se simillima sunt, alii quam maxime affines, diversarum autem serierum formas analogas existimant alii: h®c et qu® his similia fiunt, quid indicant, nisi omnino diversis principiis niti Systemata, neque inter Algologos constare, qu® Systematis vis sit ac natura, nec quid in iis instituendis sequantur? Sed si totius plantarum systematis constant princi- pia, qui fit, ut in singulis ordinibus disponendis variari possint?

H®c vero ipsa universi Systematis principia qu®nam sunt? Id ut in- telligerem a Linn®o et Jussieuo, quid sentirent, requisivi: idem recentiores Systematici qu® vel attulerunt ipsi vel Systematum dispositiones contem- plantibus pro principiis habere videntur adhibui, neque tamen facere pos- sum quin fatear, parum mihi satis fecisse ea, qu®cumque reperirem. Ete- nim vel hodie ejusmodi nonnull® qu®stiones, in quibus situm sit, utrum sit omnino systema naturale nec ne, in dubio relict® sunt; vel in recen- tissimis systematis artificialis et naturalis methodi parum explicata distin- ctio est; immo vero, quod apud recentiores vocatur naturale systema, ita comparatum esse videtur ut non multum absit, quin sit totum artificiale. Illud vero inter omnes fere constare videtur, systemati naturali nihil pro- positum esse, nisi ut specierum cognitioni' serviat. Neque usquam dis- f similitudines, qu® diversam indicant struetur® normam, ab illis distinguun- I tur, qu® disparem perfectionem ostendunt: confunduntur hoc modo inter ' se affinitas et analogia, systema naturale et artificiale systema.

Has qu®stiones et, qu® ejusdem generis sunt, si nondum satis ex- ' I plicatas habet Systematologia, qui ex illa sumi possunt, quibus firmentur

i

ea, quae in singulis ordinibus explicandis et disponendis sequi debeamus? Et quod illae quaestiones jncertae dubiaeque manent, quantopere quum sci- entiae totae tum singulorum ordinum cognitioni obstare censetur?

Quo igitur Algarum systema ex hoc arbitrio, quo hodie existimatur oc- cupatum jacere, liberatur, Systematologiae illa principia certa constent ac de- finita necesse erit. Atque hoc illud est, quod ego in hoc libro efficere vo- lui. Idem ea secutus principia, quae in systemate instituendo adhibenda censui, Phanerogamarum familias ad naturales series referre et ordine com- ponere conatus sum.

Neque ego negaverim, hujusmodi opus et majora scientiae adjumenta, quam quibus ego uti potuerim, desiderare, et pleniorem, quam quantam ego complexus sim, formarum regni vegetabilis cognitionem. Qua in re ea excusatione mihi videor uti posse, quod non expletum quoddam et ad om- nes et sjngulos pertinens plantarum systema exponere volui, sed tantum- modo ostendere, quomodo ea, quae mihi probarentur principia, ad res or- dine ac ratione disponendas accomodari possent. Id quoque sperabam, fore ut hoc, qualecumque ego ausus essem, alios ad meliora efficienda ex- citare posset.

Quum autem et ea, quae de universo genere Systematis disserui, et haec Systematis institutio, quam illa secutus molitus .=um, longe ab iis dis- crepent, quae nunc omnibus fere probari video, non fuit, quod sperarem, fore, ut haec mea opera multorum moverent approbationem. Sed quum mihi persuasissem, a recta via deflexisse eorum studia, qui in plantarum Systemate instituendo versarentur, mea opera, si non rectam viam esse in- dicatam, tamen aliam esse inveniendam, putabam posse commonstrari.

Alg.irum vero exemplis quod saepe usus sum, nulla excusatione egere videtur. Quum enim ex omnium singulorum ordinum cognitione, si cum diligentia studioque in ea verseris, ea principia legesque, quae ad systema instituendum pertineant, videantur duci posse, tum nescio an hoc in Algis vel maxime accidat, in quibus multa patent, quae in perfectioribus plantis obscura sunt. Quae igitur ex Algis didicisse mihi videbar, ea ad ceteras plantas et ad universum systema accomodavi, quum ita mihi persuasissem, si vera essent principia, fieri posse, ut ad omnia transferrentur; id autem si fieri posset, principiorum veritatem optimo argumento ac firmissimo comprobatam esse.

Quas tabulas libro meo adjeci, in iis moneo, id unum me secutum esse, ut partem in iis, quae de structura naturalium familiarum exponi so- lent, relictam fere ac neglectam explerem. Nam quum struetur® ovarii et gemmul® evolutioni in affinitatibus dijudicandis plus, quam fieri soleret, censerem tribuendum esse, hunc locum prorsus vacuum relinquere nolui.

Scripsi Lundae mens. Aprilis 1838.

Couti iieiitur:

I. Species, Genera, Familia.', cet. utrum natura con- stent an arte pag. i.

II. Quid systemati naturali propositum sit? x.

III. De methodo systematis naturalis xiii.

IV. De principio dispositionis et ordinandi norma in

systemate naturali xx.

1. De variis plantarum metamorphosibus xxiii.

2. Duo esse, quibus conditur naturale sy-

stema, structura? norma ("organisatio- nis norma”) et perfectione evolutionis

("organisationis perfectione” ) . xxxi.

V. Inter systemata artificialia et naturale systema

quidnam intersit xxxix.

VI. Naturale systema quomodo a Botanicis inventum

fuerit et expositum xu.

VII. De formarum similitudine, in iis conspicua quse eandem habent organisationis normam, ei con- venientia? contraria, quae in singulis quibusdam partibus cernitur-, sive de eo quod diflert inter affinitatem et analogiam xi.v.

VIII. De diversorum ordinum analogiis, qua? vel inde oriuntur, quod certa; cujusdam partis similis et par paracta est collateralis metamorphosis, vel ex eo, quod ad eundem gradum perducta est successiva metamorphosis lii.

1. Analogia habitus lii.

Formatio nulla distincta caulis et parti- um, quas vocant appendiculares ... lii.

Foliorum et stipularum distinctio ... liv.

Parasitismus liv.

De formis, quas dixerunt Lianas .... lv.

Secretionis organa lv.

2. Analogia florescentia; ^ lvii.

3. Analogia floris lix.

4. Analogia fructus lxviii.

5. Analogia seminum lxxii.

6. Analogia Enibryi lxxxi.

7. Analogia in 'structura caulis lxxxiv.

IX. Qua; sint principia, quibus perfectionem organi- sationis judicare licet lxxxviii.

X. De vi et varietate ordinum naturalium xci.

METHODOIOGIA SYSTEMATIS

I. Species, Genera, Familiae, cet., utrum natura constent an arte.

Natiirse opus semper est Species et Genus. Generum genus est Ordo, Ordinum autem ge- nus Classis est. LiNNiEUS.

Jam amplius centum anni sunt, postquam illud, quod dicitur syste- ma naturale, in doctorum hominum pervestigatione versari coepit. Atque exstant de ea re multorum libri prteclare scripti', nec scio an plerisque eorum, qui hac aetate ad herbarum cognitionem studium operamque contulerint, ars systematica adeo perfecta videatur, ut ne posteri quidem multa sint in ea commutaturi. Qua; cum ita sint, quis non suspicatus sit, fieri non posse, quin quum omnes qua;stiones, quae ad systematologiaiu in genere pertineant, jam pridem solutae sint, tum ea% in quibus positum sit, utrum systema esse an non esse existime- mus? Cujus generis est ea, quam nos primam explicandam censuimus.

Sunt enim ex iis, qui nostra aetate plantas systematice disponere instituerant, qui hanc posuerint qua’stionem: Species, Genera, Fami- liae, Classes, etc. utrum natura sunt an nostris systematibus constitu- tae? Atcjue illud quidem probare quamvis ei necesse esse videatur, si quis systema naturale insituere velit; scilicet si familia; naturales non sint, earum compositionem, quod ipsum systema naturale dicimus, co- gitari non posse: tamen aliter posse de re judicari, ipsa quaestio de- clarat.

Schleiden quidem (^Morphol. II, Ed. 2 p. 2J). Hier, inquit, muss man festhalten dass die Natur unserer wissenschaftlichen Betrachtung kein System iiberliefert, sondern Einzelwesen . . . Die Anordnung in grbssere oder kleinere Gruppen, Arten, Geschlechter oder Familien tragen erst wir in die Menge der Einzelwesen hinein. Wir finden grbssere Uebereinstimmung unter einer gewissen Zahl von Individuen und stellen diese zusammen, nun erst suchen wir nacli einem Aus- druck zur Characterisirung dieser Gruppe . . . Lindley vero habet {Bot. Ileg. Vol. XIII fol. 1066). ”A11 Genera and indeed ali the divi- sions of Naturalists are necessarily artificia! and when one Genus is

1

II

called natural, and anotlier artificia!, ali that can l)e meant by sucli expressions is, tliat the species of tlie one are less artificially coin- bined than tliose of tlie otlier; tliis we apprehend, is at the present day an universally admitted principle, to the proof of which we need not proceed”. . . . Alio vero loco inquit (Nat. Syst. of Botan, Ed. II Praf. p. Our Genera, Orders Classes, and the like, are mere con-

trivances to facilitate the arrangement of our ideas with regard to ' species. A Genus, Order or Class is therefore called natural, not because it exists in Nature, but because it conqireheuds species natu- rally resembling eacli other more than they resemble any thiug else” .... Fries autem rem ita dijudicat, ut 8pecics et Geuera a natura ve- lit ordinata, non a nobis inventa: Majores autem ordines arte con-

stare; illis veritatem et quasi materiam systematis contineri; hos ad exponendi rationem pertinere. Ex illis autem, quae superiora diximus. Generis notionem quasi principalem esse, aeternam, et rerum naturae quasi interiori modo propriam; Species autem id esse, quo illud ip- sum Genus in formarum dissimilitudinem et varietatem distractum com- parcat.

Ex his, qua' breviter attulimus, satis, credo, apparet, tres nostrae aetatis vel excellentissimos naturae investigatbres in illa, quam propo- suimus, qua'stione dijudicanda, inter se dissentire. Schleidenius sola individua. Lindlej^ S[)ecies, Friesius species et genera a natura vult constituta, majores omnes ordines ab arte inventos esse. Quod vero dicunt a natura constituta, id ita intelligere videntur, ut illa vere et per se ipsa exstare velint, ceteros ordines quasi artificio effectos exi- stiment, quod a nostra cogitatione profecti essent.

Quibus in sententiis nescio an dum confundantur quEcstiones. Ni- ,mirum quae nostris observantur oculis, folia suut et rami, arbores et silvEe. Plantas videmus alias vel in nonnullis rebus vel in multis in- ter se similes, alias in omnibus fere dissimiles. Neque natura ipsa praescribit, ut illas individua vel coloniam individuorum appellemus, has, quEB inter se similes sint, generis nomine complectamur aut spe- ciei. Nominibus illis utrum utamur nec ne, in eo positum' est, quo- modo nos Individuum, Speciem, Genus definiamus. Ne(^ue enim ma- gis Individua quam Species et Geuera per se constant (quod dicunt in forma concreta), sed nostra cogitatione ha3 vel illm rerum informantur notiones. Ea'dem vero nostra notiones si constitutis natime rationi- bus, si legibus nituntur, quibus naturam se tenere exploratum est, ni- mirum nostro jure facimus, ut has nostras definitiones naturales ap- pellemus, ut et Individua et Species et Genera a natura constituta di- camus, non a nobis inventa.

Quastio igitur illa, quam proposuimus, si suis et jiropriis circum- scribitur regionibus, ita fere instituenda videtur: Utrum j)utamus na-

turam in iis, quos dicimus Organismos, formandis, certis quibusdam formis sive typis se tenere, quarum qua' angustius patent, nos Species vocemus, qua latius. Genera, Familias etc., an propter externas cau-

III

sas alias alio tempore figuras exsistere, quarum quee maxime inter se similes sint nos electo Speciei nomine comprelienclamus; item quae spe- cies inter se simillimae sint, ex iis Genus conficiamus? In quo pri- mum monemus, si formae illa^ sine ulla lege exsistant, necesse esse, ut omnem rerum naturam nulla ratione moveri existimemus. Quod si ita sit, omne systema, quin etiam omnis naturae pervestigatio aedi- ficio similis sit in arena posito, quod quamvis saepissime corruerit, fundamentis seniper aeque infirmis reponi necesse sit. Atque quod ad species quidem attinet, illa sententia refelli videtur formarum si- militudine, qua' ex suis quaque seminibus in hortis nostris quotannis eaedem prodeunt. Sunt etiam qui invenisse sibi videantur, formas plan- tarum et animalium, qua ante hos trecentos annos viventes, in mu- sais nostris asservantur, iis quae hac atate nascuntur, prorsus respon- dere. Hac igitur naturalium ad certos typos conformatio, quas nos Species vocamus, etiam si nondum satis firmis comprobata sit argu- mentis, tamen axiomatis loco statuenda videtur, ut habeat, quo quasi fundamento nitaitur natura pervestigatio. Neque huic sententia repug- natur nisi a paucis et ita, ut statuant formas quasdam inferiorum or- dinum vel de externis causis formas commutare vel altera forma re- licta nunc induere alteram. Sed et dubitari potest, quin satis diligen- ter observata sint ea, quib^is illa defenditur sententia', et si non pos- set dubitari, tamen suspicari licet, ita ea expediri posse ut iis, qumin superiores organismos cadere existimant, minus repugnent.

Quod si statuimus satis constare, in illis formis, quas nos speci- es vocamus, certam legem servare naturam a natura igitur non ab arte Species esse definitas tamen ea, qua* nos a Liudleyo et Friesio dicta retulimus, ostendunt de majoribus illis gregibus, quos Genera vocamus. Familias etc., non item inter se convenire doctorum senten- tias. Nostrum igitur est, hanc qusestionem diligentius considerare.

Atque primum ab iis qua'rimus, qui hos ordines quasi arte effec- tos esse statuunt, num hoc idem ad tales ordines transferri velint, quales sunt .Salix et Eryngiuin, Labiatse et Umbellifera', Pisces et Aves, Plant'cE et Animalia. Num hi minusanatura ficti sunt et definiti, quam si)C- cies generis cujusdam polymorphi? An placet species generis Salicis non ad typum quendam omnibus communem formatas esse', quas vero formas nos Salicis repentis nomine comiileetimur, in iis fingendis unum eun- demque typum servasse naturam? Sed horum generum et familiarum, in quibus tam evidens est natura’ fabrica, ut omnium consensu natu- rales dicuntur, verisimile est ab iis rationem non haberi, qui genera et familias arti tribuunt', Aliorum vero ordinum exemplis propositis, qui aut artificiosi sunt, aut (piamvis sint naturales, tamen difficilius cognoscantur, sic fere rationes concludere suspicor: Ordines utrum

majores sint au minores in eo situm est, quot cujusque ordinis velis esse characteres,. Ut si receptaculi dissimilitudines spectaveris, duo erunt genera, Fragarise et Potentillae', si corollae dissimilitudines, aut

IV

duse aut plures erunt Leguminosarum familia;; eosdem vero si neg- lexeris characteres, singuli erunt singulorum greges. Quod si nullis signis indicaverit natura, propter receptaculi dissimilitudines vel prop- ter corollae aut regularitatem aut symmetricam formam diversa gene- ra diversasque familias esse distinguendas, nimirum ex nostro judicio pendeat necesse erit, utrum plures familias statuamus an pauciores, utrum easdem hoc modo limitamus an illo. Ex quo -efficeretur fami- lias arte effectas esse, et posse fere in infinitum et pro lubitu variari.

Qu8b vero omnia non minus de speciebus valere, quas naturales esse concedunt, quam de superioribus illis gregibus, quos volunt esse artificiosos, animadvertere lubet. Constat enim specierum varietates esse et subspecies, quarum sunt, qua; certis et immutatis distinguan- tur characteribus, quos propagata; perpetuo servent. Quo quis igi- tur jure pro suo judicio genera vel familias in plures dividit, eodem jure ex varietatibus et subspeciebus species constituat necesse est, quandoquidem ii, qui illis nituntur argumentis, nullam notam aut qua- litatem speciei attulerunt, qua species magis quam genera et familias a natura creatas fuisse demonstraretur. Contra, si species natura esse statuas, idem est de majoribus illis ordinibus statuendum.

Jam vero ista argumentatio quandam speciem veritatis pra; se ferre videretur, si comparati greges revera proxima inter se cogna- tione teneantur, ut Fragaria et Potentilla. t>in aliter, et si ejusmodi greges in unum redigemus, quorum uteiajue maxime cognatos alios ha- beat greges, apparebit, ita constitutum gregem speciem, genus, fa- miliam — non naturalem esse. Ut exemplo utar, Labiatas et Borra- gineas iina classe comprehendit Endlicher-, recentiores vero eas vix nisi forma corollae et radicula; situ diversas existimant. Eandem corolla; dissimilitudinem in diversis Caprifoliaceis invenio; quin etiam in eo- dem genere Evonymo radiculam modo superam video, modo inferam. Si igitur hi characteres non ejusmodi esse videantur, ut dis- tinguendi sint, si qui ordines illis differant, nimirum, si ordinum defi- nitio in nostro judicio et in nostro characterum delectu posita esset, Labiatas et Borragineas una familia complecti possemus, ista vero familia certe non naturalis foret. Cum diversis enim aliis ordinibus propius nectuntur et Labiatse et Borragineae;. earumque intra unam eandemque classem conjunctio artificiosa est, sive unus fieret ordo, sive duo componerentur. Ex his igitur nostro jure concludere nobis videmur, non ad nostrum arbitrium nobis ordines componere licere, sed ipsius natu ree definitiones atque familiarum limitationem esse, quam nos non solum summam sed solam regulam sequi debeamus. Qusenam igitur formae affines sint, quot et quainam ad eundem gre- gem pertineant, a natura discimus, quae in Fragaria et Potentilla for- mandis tantam servavit similitudinem, ut componantur necesse sit, eadem Labiatas et Borragineas adeo distinxit, ut in naturali disposi- tione aliis affinioribus adproximentur quaeque.

V

Atque ipse Lindleyus, quum dicit, ordines alios aliis minus artifi- ciose confici, id sumere videtur, naturalem quandam esse dispositionem. Nos autem in naturae investigatione aut multa non videre aut in mul- tis dispositionibus errare, ut argumento sit, quam mancum sit atque inchoatum hoc, quod de naturae ratione nos perspicere possimus, id certe non evincit, quasdam generum et familiarum definitiones et li- mitationes a natura non esse constitutas.

Si igitur demonstrari potest, aliquas congregationes naturales esse, h. e. in speciebus formandis certos typos generaliores servasse natu- ram, nonne est quod statuamus, omnes organismos ita esse formatos? vel potius dicam; si est ulti Genera, Familise, Classes a natura defi- nita sint, nonne ubique ita factum esse sumendum est, etiamsi non ubique nobis contingit, ut in naturalium ordinum expositione veras affinitates perspiciamus? Nobis quidem hsec sententia illa verior vi- detur. Neque credimus fore, ut hic nobis occurratur, si essent isti generaliores typi, necesse esse ut omnes species similes essent. Quid enim obstat, quominus typi generaliores plures specialiores compre- henderent? Ne individua quidem ejusdem speciei omnia inter se om- nino similia sint foliorum forma et magnitudine, colore florum etc. \ neque tamen dubito, quin ii, qui majores ordines negent natura- les esse, omnia ejusdem speciei individua ad eundem typum -formata esse existiment. Quod idem in species cadit; facies non omnibus una, nec diversa tamen, qualis decet esse sororum. Atque nescio an natura- lis uniuscujusque ordinis proprietas ex multis et variis notis collec- ta sit, qua? ad illam efficiendam suum qua-que conferant. Una vero nota magis in hac, altera in alia specie conspicua sit; et hac ipsa di- versitate species constituantur diversse. Non igitur ex una quadam aut generis specie, aut familiae genere, quid cujusque generis vel fami- liae proprium sit, judicari debet, sed ex totius gregis ratione, in qua omnes, quae quemque gregem conficiant partes, convenire debeant. Nihil igitur repugnat, quominus nobis persuadeamus, quemadmodum in individuis formandis speciales servantur typi (quos nos species vo- camus), sic specierum, quae unius generis sunt, et generum, qua? una familia continentur, generaliores typos esse.

Si autem non essent hi generaliores typi, jure, credo, quaereretur, cur in quibusdam ordinibus formae deessent et qualitates, quae alias communes esse videntur; cur Synantherarum non essent, quarum flo- res racemosi sint, cum in multis aliis familiis florescentiae et racemo- sa- et capitatae obveniant; cur albumen Palmarum corneum sit. Grami- nearum farinosum, Cyperacearum modo farinosum modo carnosum, Ar- oidearum autem modo hujus generis, modo illius, modo nullum. No- bis nihil aliud videtur responderi posse, nisi rationem, qua formaren- tur Syiiantheree, non ita tulisse, ut alia esset florum dispositio.

Quae cum ita sint, jure nobis videmur statuere, negari non posse in generibus, familiis etc. certos servari typos, eaque, quae ad eundem typum formantur, gregem conficere, qui natura sit, non a nobis, con-

VI

stitutus. Quod si negari nequit, forsitan suspicari possumus, eos, qui negent genera et familias natura esse, qurestionem aliter instituere. Scilicet gregem, ipsam ”materiam” quam dicunt et contentum gregis, natura constare, sed in nostro judicio positum esse, utrum gregem illum nomine Generis, aut Famili», aut Classis appellemus. Hoc ita- que illorum inesset sententiee, naturam certa quadam, quam speciei insevisset, proprietate ipsam speciei ut ita dicam definiisse notionem, hoc autem in genus et familiam non cadere, ut in nostra potestate esset generis et familife notiones uno modo aut altero definire, et, quam quisque invenisset notionem, eam singulis gregibus accommodare. Itaque materia gregis, quam natura definiisset, a nomine, quod, a no- bis inventum, ad solam exponendi formam pertineret, quasi res diversa distingui posset.

Sed ne quis ita interpretatus sit verba eorum, qui dubitaverunt num natura sint genera, familiae etc., id monere satis est, nec quem- quam eorum Scriptorum causam dedisse, propter quam speciei notio- nem a natura definitam censeamus, neque aut illos aut ex receutiorum temporum Botanicis quemquam conatum esse, quas sibi generum et familiarum finxerit notiones, definitione explicare. Itaque quum om- ni definitione res careret, quid esset species, genus, familia etc., sequi- us erat nullam exoriri contentionem, utrum lia*, quas nemo definiis- set, notiones a natura datec sunt an ab arte inventa*.*)

Atque nimirum res dificillima est, has notiones accurata defini- tione circumscribere. Individui quidem notio ea esse videatur, qua* et a natura distinctisimis signis expressa sit et facillime definiri possit. Et tamen si rem diligentius consideraverimus, quantam inveniemus dissimilitudinem judiciorum, quid simplex individuum sit, quid com- positum (ut his utamur appellationibus **).

*) Miror Friesium dicere, eos, qui in speciei definitione Linneano illo "tot numeramus species, quot in principio creatce formce" utuntur, fugere videri, totam argumentationem circulo, ut aiunt, converti. ”Ut ad lunam escendere nemo potest, quo exploret qualis illic sit herba- rum vita et species, sic fieri non potest ut quisquam ad prima tempo- ra mundi quasi revolutus primum natas formas cognoscat” Idem vero ipse paulo post: Genera, inquit, in principio creata, species autem temporis filia? sunt. At si quis ad a?vi principia translatus, qua* gene- ra illo tempore creata sint, explorare possit, quare non eadem opera investiget, utrum species tempore nata* sint, an sint a principio con- stitutee? Linna?us quidem hoc dicere videtur, eas formas, qme ita sibi constent, ut in iis, quae nascantur, perpetuo maneant, id quod nos- tris temporibus nemo fere dubitat, quin in iis fiat, qua? seminibus propagentur eas igitur species esse. Qua* definitio licet habeat quae reprehendi possint, tamen certum est, nondum aut meliorem aut quod quidem ego sciam aliam datam fuisse.

**j Jam alio loco (Nord. Univ. Tidskr. Lund. ISo i) quum de va-

VII

Neque speciei notio utrum certa quadam et immutabili definiatur naturse proprietate nec ne, satis exploratum videtur. Diu creditum est, hanc proprietatem in eo positam esse, quod seminibus et ovis se propagare possent, servata forma parentibus propria. Sed et varieta- tes et subspecies inveniri verisimile est, quarum quse propria sunt in iis maneant, quce seminibus nascuntur et ovis, et dubitari vix potest quin bj^bridae sint, quae propagentur, ne de illis dicam, de quibus cre- ditum est parthenogenesi natas fuisse. Sed in hanc quaestionem dili- gentius inquirere nescio an hic supervacuum videatur, si quidem illud in dubium vocari non videtur, quin species natura sint, non nostris sys- tematibus, effectae.

Illud vero etiam difficilius sit statuere, num generis, familiae, etc. no- tiones certis quibusdam proprietatibus naturae definiantur. Quae prius- quam inventae erunt, quomodo appellationes illas generis et familiae adhibeantur, ingenio relinquatur et acumini, quo quisque similia com- parare atque una appellatione comprehendere intelligat. Nos tamen infra revertemur ad ea consideranda, quae systematico respectu maxi- me esse propria generi et majoribus illis systematis notionibus existi- mamus.

Nobis igitur ad qua'stionem illam a Lindleyo, Friesio, cet., tracta- tam ita fere respondendum videtur; Quae nos per se et, utajunt, con- crete exstare videmus, folia sunt ac rami, arbores et silvae. Sed utrum qua harum formarum folium habeatur an arbor, unum individuum an individuorum compositio, id ex nostra definitione pendet, qua sta- tuimus, quid folium intelligendiim sit, quid ramus, et ex eo modo quo has definitiones ad quamque rem judicandam accommodamus.

riis, quae de hac re feruntur, sententiis dissererem, demonstrare cona- tus sum (cfr. quoque tractatum de Stipulis plantarum) Steenstrupii de individuo vegetabili sententiam veram esse. Ipsa illa Brauniana dis- putatio multa habet, quibus haec confirmetur sententia quae A

Cray in nota disputationi Braunianae conversae affixa tradidit). Nuper vero Friesius (Ofvers. af Kongl. Wett. Ak. Forh. 1851 p. 139) totam hanc de notione individui concertationem quasi futilem damnavit, quum quereretur testimonio esse eam, philosophiam ne primoribus quidem labris eos tetigisse, qui non intelligerent, fieri posse, ut id quod sen- su latiori dicatur individuum, multa quasi secunda individua, multis distincta gradibus, in se comprehendat. Quantum ego illam discep- tationem cognovi, semper concertantibus id propositum fuit, ut repe- rirent individuum plantae, quod ei, quod in animalibus dicitur indivi- duum, responderet. Individuorum autem varia genera dici posse, id numquam, quod sciam, in dubium vocatum est. Quod si supervacuum sit constituere, quid in planta individuo animali respondeat, etiam li- ceat statuere ceterarum plantarum unum pollinis granum Ericoidea- rum et Asclepiadearum compositis pollinis corporibus respondere; et omnis revera partium definitio supervacua habenda esset.

VIII

Definitio igitur nostra est, sed sumimus eam veris et a natura con- stitutis rationibus niti. Videmus quaedam individua omnibus fere par- tibus inter se similia esse, sui similia generare individua, easdem igi- tur formas identidem nasci. Ex his colligimus, hanc formam pecu- liari quadam natune vi et certis legibus effici, quae hujus formae pro- priae sint, non cum aliis communes. Quod si hac leges a natura, non a nobis, constituta» sunt, nostro jure facere videmur, ut et ipsam for- mam naturae opus dicamus, non nostrum. Nomen vero quod attinet, utrum speciem appellemus an varietatem in eo positum est, quas nos specierum et varietatum informavimus notiones. Ut si speciei propri- etatem in eo sitam existimamus, quod prolem parentum formam refe- rentem generare potest, et si ejusmodi parentum prolem revera in natura invenimus, nostro jure dicere videmur, species non minus quam individua natura constare. ,Jam vero videmus alias species inter se simillimas, alias magis minusve dissimiles. Quemadmodum vita quadam proprietate efficitur, ut individua ejusdem speciei inter se con- gruant, sic, quod species queedam formis, qualitatibus, etc. congruunt, in similitudine quadam vitee situm est, quse ex legibus quibusdam ea- rum specierum communibus pendet. Quae communes leges argumento sunt, esse quiddam, cujus partes sint species. Id autem utrum genus appelletur, an ordo, an classis, in eo positum est, quomodo has notio- nes interpretemur. Quae si variis modis definiri possint, si aut latius aut angustius patere intelligantur, licet 'dubitare quid genus sit, quid ordo. Haec igitur sit illa "exponendi ratio”, qua» varia possit esse et incerta. Ipsum autem illud, quod nomine comprehendimus, non po- test esse varium atque incertum, si quidem leges, qua? hujus generis aut ordinis vitam moderantur, ad eum pertinent, non ad alios. Iterum, si leges istae a natura non a nobis constitutae sunt, in eadem causa genus est-, est naturae opus sive est Genus, sive Familia, sive Classis, sive Regnum.

Haec revera tam simplicia et perspicua nobis videntur, ut dubitari numquam potuisset, num essent in rerum natura ordines specie am- pliores, si satis explicatum habuissent, quid inter ordines aut naturali aut artificiosa methodo constitutos interesset. Species quidem ipsas, quoniam illa methodo constitui solitae sunt, natura, non arte effici con- cedunt. Ubi autem generum characteres non tam diversi fuerunt, ut iis ducentibus genera facilius invenirentur, sed familia certa quadam typi proprietate et peculiari adspectu facile distingui posset ut in Umbelliferis, Synantheris, etc. obtinet ibi genera saepe artificiosa methodo constituta sunt. Qui scriptores haec genera spectaverunt, ii genera arte effecta voluerunt, qui illa, naturalia; quin etiam "gene- ra primigenia et haec praecipue a natura constituta” existimant ; speciem autem id esse, quo fiat, ut unum genus in formarum varieta- tem distractum comparcat” (^Fries l. c.) Ergo utrum artificiosa habeas genera an naturalia, in methodo positum est. Quod si naturalis sys- tematis genera et ordines nunc artificiosa nunc naturali methodo con-

IX

stitueris, sperare non licet, fore, ut hi omnes ejusdem greges natura- les sint, neque ut de iis omnes consentiant. Nec licet his ordinibus, quos vitiosa methodo adhibita constitueris, quasi argumento uti, quo probare tibi videris, naturales omnino non esse ordines, praesertim quum vere naturales et plurimi sint et cuivis, quales sint, perspicui.

Linnams quidem species, genera, familias, ceterosque Systematis ordines natura constare non solum acute vidit, sed etiam his ordini- bus ita usus est, ubicumque ita tulit librorum consilium et institutum. Quoniam genera naturalia existimabat, eas etiam species in genere re- tinebat, quae ab iis cliaracteribus, quibus constituerentur classes sys- tematis sexualis, discreparent (Cerastium semidecandrum etc.J. Sed quum classes artificiosae essent, genera ad eas classes referebat, ad quas propter characteres pertinebant, affinitatis nulla ratione habita (Mon- tia, Holosteum, Sagina, Zea, Carex, Xantium). Dicit diserte et plane: ”Genus omne est naturale, in primordio tale creatum, hinc pro lubitu et secundum cujuscumque tlieoriam non proterve discindendum et conglutinandum (PMl. Botan. p. 100). Idem, in libro, qui Genera Plan- tarum inscribitur, exemplar edidit, qua methodo genus tractari opor- teat. Potuit ex. gr. uno verbo significare quid inter Tormentillam et Potentillam interesset, inter Fragariam et Rubum, sed lioc spreto ut- rumque genus copiose describit: explicat, qum vis sit et, ut aiunt, idea eorum generum, non quomodo distingui possint. Atque revera de majoribus systematis naturalis ordinibus idem judicavit', classes dis- tinxit naturales et artificiales: "artificiales classes succedanea; sunt na- turalium usque dum omnes naturales sint detectsc" (Phil. Bot. 16‘0); ”non quidem nego a'que dari classes naturales ac genera naturalia” (Gen. n. Ed. IJ. p. o.). .Sed hos majores sj'stematis greges ut trun- ca qusedam et diffusa fragmenta exposuit, neque suam setatem eo per- venisse putavit ut systema naturale efficere posset, ad quem quasi summum finem naturae cognitionem contendere voluit: ”nec sperare fas est quod nostra aetas systema quoddam naturale videre queat et vix seri nepotes” (Gen. Piant, l. c.)

.Jussieuum etiam, (|ui dein systematis naturalis fundamenta posuit, non dubitasse, quin et species, et genera, et ordines natura constituta essent, ex eo modo apparet, qub lia*c systematis elementa tractavit. Genera Linneana metliodo adhibita constituit, neque in familiis tantum characteris ratio habita est, neglecta affinitate. .Sed illa jetate, qua id solum sequerentur naturae investigatores, ut formas nominibus et cer- tis notis distinguerent, necesse erat, ut systema naturale, si quidem hoc systema sexuale ubique acceptum et suo usui aptissimum sum- moveret, eidem serviret consilio. Quo factum est, ut quum certis characteribus maxime opus esset, fines ordinis s'<3cpissime charactere determinarentur. Atque liac via, qua jam initio errore delapsa est systematologia, paullatim processerunt posteriores. Quo magis invaluit naturale systema atque in Botanica descriptiva adhiberi coeptum est ubi characteribus magis quam naturalibus compositionibus opus

X

est eo magis suos cnjtisque ordinis characteres existimare coepe- runt. Omnis planta polypetala, cujus stamina erant perigyna, duplici verticillo disposita, et carpella multigemmulata, ad Saxifrageas refere- batur, nec quaerebatur utrum ceteris in partibus iis, quae proprie et vere vocabantur Saxifrageae, similis esset. Apud A. L. de .Jussieu multis locis de genere quodam desciscente quauutur num ad hunc vel illum ordinem referreretur, quamquam hanc vel illam notam ordinis non habet. Recentiorum autem haec lex est; quia genus illa nota caret, non potest ad eum referri ordinem, cujus illa nota propria considera- ta fuit. Calyx valvatus Malvacearum character habebatur-, Cochlo- spermum itaque, calyce imbricato diversum. Malvaceis referre negant, quamquam omnibus reliquis partibus Malvacearum simile est; hodie- que modo Ternstroemiaceis adnumeratur, modo Cistineis, prout quis- que aut unam aut alteram notam discrepantem cautus magis horrescit.

Quamdiu igitur Linneanam illam sequebantur sententiam; charac- terem non constituere genus, sed genus characterem qua quasi in nuce continetur systematis naturalis methodus tamdiu non dubi- tabatur, quin essent et genera et ordines majores natura constituti. Nunc vero, postquam ea dispositionum lege tenentur recentiores, ut familia ex charactere pendeat, mirari certe non possumus, quod natu- rales exstare familias aut dubitant aut negant.

II. 4iiid systemati naturali 'propositum siti

Man skall lasa p^ vexternes blad, liksom pS bladen i en hogre bok, den Hogstes verk och Hans tankar. Agardh.

Saepe, inquit Jussieu fVaronojn. in Dict. Univ. d'Hist. Natur.}, cum dispositione exercitus systema comparatum est; parva manus expe- dite movetur, quamvis et ducibus careat et ordine. Eadem si magna fuit, mox certa dispositio desideratur. Milites in centurias, manipulos, cohortes dividuntur; ipse exercitus ex agminibus consistit et legioni- bus. Sic fit ut magna- copia ordine moveri possint, et minimus quis- que locus, qui sine hac dispositione reperiri non posset, facile inveni- atur. Eodem fere modo et proposito Systemata exorta sunt. Ut post longam medii avi noctem natura cognitioni vacari coeptum est et corpora natura distingui, horum copia tanta videbatur, ut veniret tem- pus, quum eorum multitudo nominumque memoria teneri non ampli- us posset. Cui ita subveniri necesse erat, ut certus ordo instituere- tur. Quemadmodum ex omnibus individuis, qna inter se similia erant, speciem confecerant, sic omnes species, qua ex aliqua parte congru- ere videbantur, una appellatione et definitione complectebantur. Ex illis igitur gregibus, quos species 'appellabant, majores ordines conti-

XI

ciebant, quos appellabant genera. Sed quo plures inventae erant spe- cies, eo magis genera augeri necesse erat, his vero auctis efficiebatur, ut majores ordines desiderarentur, quibus generum multitudo com- prehendi posset. Apparebat, hos majores ordines distinctionis et cog- nitionis laborem minuere. Sive genus jainjam cognitum volebant, sive qui locus recens invento dandus esset, exquirere, non amplius opus erat lioc cum caderis omnibus, quae cognoverant, comparare. Horum enim major pars excludebatur, ubi inventi erant generales characteres, qui generi cum aliis communes erant. Quo itaque plures ejusmodi di- visiones institui poterant, eo simplicior factus est definiendi labor.

Ex quibus expositis facile apparet, artificialia systemata instituendi eam causam fuisse, ut formae facilius distinguerentur et definirentur. Itaque in systemate artificiali divisiones finibus quam certissimis circumscriptae quaeruntur, ubi suum quaeque locum stabilem et defixum forma» habeant. Hoc quo magis efficitur, quo magis apparet, nisi in uno loco formam poni non posse, eo magis id, quod debet, consequi- tur systema artificiale. Quas quidem virtutes, quum miro quodam modo habeat systema sexuale Linna»i, inde declaratur, cur factum sit, ut mox tantis omnium laudibus probaretur, ut maneret sitque man- surum, quamdiu id maxime sequebatur sequeturque natura; investi- gatio ut res naturales rite dignoscat et denominet.

At naturalis systematis alia ratio est. In iis, qua» in superiori paragrapho dicebantur, demonstrare conati sumus, necesse esse ut unumquemque Organismum ad certum et institutum typum formari censeamus, ut certam quandam tamquam ideam ejus imagine expres- sam conspiciamus. Quemadmodum ea, (|UBe hoc anno nascitur planta, ex eadem vita proficiscitur, quse hanc formam ante mille annos pro- genuit, quemadmodum hsec forma certis legibus tenetur, quarum leter- na immutabilitate efficitur, ut similes semper prodeant formte, sic quod quEedam planta; conformatione, figura, qualitatibus congruunt, ostendit communes leges esse, quie ad has pertineant, ad alias noii item. Qme leges quo aut latius patent aut angustius, eo aut majores fiunt aut minores, qui iis efficiuntur plantarum ordines. Ita fit, ut suus cuique planta; locus certus et proprius esse putandus sit. Ergo naturali syste- mati propositum est, ut eo loco plantam disponat, qui cuique tributus videatur a natura, quam quo diligentius sequemur, eo perfectius opus nostrum erit. Atque ordines naturales systematis, utrum certis cha- racteribus distinguantur, nec ne, ad id, quod vult systema, efficiendum nihil pertinet. Verisimile est, hac in re magnam esse dissimilitudi- nem, qua; ex aliqua parte inde exoriatur, utrum in hoc ordine con- formando certa et una quaulam lex servata sit, qua; in illo non ser- varetur, an ex pluribus et conjunctis legibus ordinis formee regantur, quarum alia cum alio ordine communis esset. Fieri etiam potest, ut in eo sita sit, utrum totus, qui quondam creabatur ordo, his, quas nos novimus, formis contineretur, an ha* aut reliquia; sint ordinis quondam amplissimi, aut futuri offerant initia. Neque quam acute

XII

viderit Linnseus quid naturali systemati propositum sit, hoc levissi- mum est argumentum, quod qua setate id solum sequerentur Bota- nici, ut plantas notis atque definitionibus distinguerent, ea ille nullis characteribus allatis naturales suas exposuit familias.

Sed vidimus, esse natura? investigatores, qui negent majores esse a natura constitutos ordines quam aut solam speciem, aut speciem et genus. Quibus apparet, naturale systema nihil esse nisi ignobilem quandam servam, quae ad nomina specierum cognoscenda conducat. Quo fit, ut systemati naturali idem quod artificiali propositum essfe his videatur. Systematum si alterum alteri praestare videatur, ideo tantummodo hoc fit, quod ad species facile internoscendas plus valeat. Hinc Lindleyum, etiam in iis libris, (|UOS nostris diebus edidit, demon- strantem videmus, systema naturale ad Illum usum non minus acco- modatum esse quam systema sexuale Liiin-aei. (^uod sane non monu- issemirs, si non Lindleyum inter principes scienti® nostri ®vi adnu- meraremus, si non de se ipse pr®dicasset, se naturalis systematis a- cerrimum esse jjropugnatorem : Scilicet sua opei’a factum esse, ut sit in Anglia illud ”once pojnilar bnt superficial and useless System of Linn®us a mere matter of history. Fuit Ilium” Nobis quidem vide- tur reprehensus ille et explosus Linn®us de naturali systemate et de omni re systematica rectius et judicasse et disseruisse, quam multi eorum, qui nostra ®tate primi censeantur artifices in ffidificiis istis construendis, qu® volunt haberi systematis naturalis expositiones.

kSit igitur hic mundus, cujus varia et infinita amplitudo, quocum- que oculos mentemve convertimus, semper nobis adest atque obver- satur, ex cujus creatione temporis, ex cujus extensione loci spatia ce- perunt initium, sit nobis hic unus et totus, absolutus et partibus constans innumeris, qii® per se totum quoddam conficiant 5 ®ternus et mutatus partium continua mutatione-, similis incerto et tamen om- nia legibus certis continens at([ue dirigens. Quemadmodum is mi- crocosmus, quem vocamus organismum, ex organis constat, quibus nascentibus, crescentibus, intereuntibus idem ille, qui est in organis- mo, conficiatur orbis, sic partes majoris illius mundi nasci videmus, vivere, interire. E®deni vero qnum et ex eo, qnod ante est, nascan- tur et intereuntes relinquant, unde nascatur aliud, fit, ut earum vita ad universitatem pertineat, neque sit nisi momenta et gradus, quibus illa moveatur. Quemadmodum videmus in omni parte organismi non solum vitam ordinem a primordio rernm constitutum et leges immu- tabiles sequi, sed etiam, quantum nostra imbecillitas perspicere potest, has leges summa consilii sapientissimi prudentia constitutas esse, sic dubitare vix possumus, quin omnis fernni natura ordine ab ®terni- tate definito et legibus in rerum primordio designatis moveatur. Non est igitur, qnod forte et temere nascatur, sed quemadmodum in orga- nismo sua cuique parti functio est tributa locusque suus, sic in uni- verso mundo sua quisque lege nascitur, suus cuique organismo tri- buitur locus. Atque quum omnis natur® investigatio ad hunc con-

xin

tendat finem, ut, quo ordine moveatur, quibusque legibus, ut omnis rerum natura sic pars unaquieque, exquirat atque exponat, tum syste- matici est demonstrare, in magna rerum naturalium varietate qui locus sit cuique organismo, quodque munus tributum.

III. De methodo Systematis Naturalis.

Scias characterem non constituere genus, sed genus characterem. Link.

Vulgo systematum artificialium et naturalis dissimilitudo in eo poni solet, quod in ordinibus artificialium systematum definiendis uni- us aut paucorum characterum, in naturali autem omnium plantce par- tium ratio habeatur. Ita quum major adhibeatur characterum nume- rus, summam eorum, quse similia sint, in formis naturalis cujusdam familia; majorem fieri, quam sit in ordine artificialium systematum. Atque quum multis rebus tum hac una ordines naturales artificialibus praestare putant. Sed similitudines non solum numerandae sunt sed ponderandae, ut est apud A. L. de Jussieu, qui quasi conditor syste- matis naturalis jam ab omnibus fere existimari videtur. Potest fieri, ut characteris cujusdam tanta vis sit, ut sit instar multorum. Ergo si quarum plantarum hic non sit communis, nec plantae ista; ad ean- dem familiam referri possunt. Familiae igitur naturalis systematis iis characteribus constituuntur, qui quantum valeant exploratum sit at- que constet, quum ordines artificialium s};^stematum quibusvis fere characteribus constitui possint. Atque haec altera res est, qua artifici- alibus systematibus praestare dicatur naturale.

Ni fallor methodi artificialium systematum et eorum, qua: natu- ralia vocant Botanici, his duabus rebus si non solis, attamen majcime inter se diferre existimantur. Quae distinctio quamvis habeat, quod recte dicatur, tamen vera et pra’cipua dissimilitudo mihi quidem alia esse videtur; illud enim inter systemata interest, quod methodis non diversis sed contrariis instituuntur.

Quod si considerabimus, quomodo in recentiorum, quae vocantur, naturalibus systematibus et in sexuali Linnaeano illis, de quibus mox supra diximus, diversis systemata instituendi rationibus obtemperatum sit, in utrisque multos et diversi gradus et dignitatis ordines invenie- mus, Speciem, Genus, Ordinem, Classem etc. Quorum ordinum ma- jores non magis quam minores systematis nimirum partes sunt. Ne- que potest negari, species et genera systematis artificialis Linnaeani iisdem rationibus constitutas esse, quam eos ordines, qui in naturali systemate iisdem nominibus appellantur. Characteres ex omnibus plantae partibus petiti nou minus in generibus et speciebus artificiali-

XIV

um systematum adhibentur, quam fit in naturali. Quod igitur inter utriusque generis systemata praecipue interest, non illud esse videtur, quod ad illius generis ordines definiendos pauci characteres, ad hos ex omni parte plantae characteres petiti adhibentur.

Jam vero in iis systematibus, qua’ vocant naturalia, familiam ge- nere proxime superiorem ordinem invenimus, cui ordini nihil in arti- ficialibus systematibus respondet. Nam hi etiam ordihes eadem ratio- ne, qua minores, constituuntur; sunt quoque in omnibus fere syste- matibus, qua' vocantur naturalia, iidem. lii iis vero ordinibus, qui proxime sequuntur superiojics, ea est in ipsa systematis naturalis in- stituendi ratione dissimilitudo, ut alii (^Brown, Agardh, Lindley, Adr. de Jussieu, Brongiiiart) classes habent, qua velint certe videri iisdem rationibus, quibus familia, constituta; apud alio^ autem (Ant. L. de Jussieu, De-Candolle, Fries) hi desunt ordines, et disponuntur familia ex paucis quibusdam characteribus, qui quanti pondei-is sint methodo quadam, ut ajunt eclectica, comprobasse sibi videantur. Atque illi quidem characteres hi sunt; primum corolla si aut est aut non est, aut polj'petala est aut gamopetala; si partes Horis hoc modo aut illo I inseruntur. Ii systematici, qui habent illas, de quibris supra diximus, classes, has eodem fere modo ordinant, quo ab his, qui classes non ^ habent, familia; ordinantur. Et hi et illi systemata sua naturalia vo- | eant: ut igitur systema naturale appelletur, non videtur necessarium, classes illas aut adhiberi aut excludi.

Quod vero ad familias classesque attinet ex certis characteribus in majores ordines redigendas, est in Linna-ano systemate sexuali quod huic dispositioni respondeat. Id tantum interest, quod a Linnseo ge- nera, ab A. L. de Jussieu vero familifc, a plerisque recentioribus clas- ses ita ordinantur. Quod si Einneeus norma, ad quam dirigeret hanc ordinationem, staminum rationibus usus est, recentiorum vero alii in- sertione partium floris, alii corollae indole, nullam ipsius methodi dis- similitudinem prodit, nec alia inde oritur diversitas, nisi quod, si quis illius characteris regulam severe sequetur, naturales affinitates forsan sffipius, quam si hos stricte sequetur, violabuntur. Neque enim aut hi characteres aut illi, aut omnino ulli semper sibi constant; et qui- cumque sint, ut stricte iis obediatur, naturales affinitates violent ne- cesse erit. Ea vero re si tantum differrent systemata artificialia et illud naturale, quod illa magis violarent, hoc minus, non equidem du- bitarem pronuntiare, naturale systema dignum vix mihi videri, quod quanto student ejus defensores, tanto anteponatur artificialibus.

A. L. de Jussieu diligenter distinxisse videtur familias et eos, qui